Philisthim autem pugnabant adversum Israhel et fugerunt
viri Israhel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in
monte Gelboe
inrueruntque Philisthim in Saul et filios eius et
percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisue filios Saul
totumque pondus proelii versum est in Saul et consecuti
sunt eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a
sagittariis
dixitque Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et
percute me ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant
me inludentes mihi et noluit armiger eius fuerat enim nimio
timore perterritus arripuit itaque Saul gladium et inruit super
eum
quod cum vidisset armiger eius videlicet quod mortuus esset
Saul inruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo
mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius
et universi viri eius in die illa pariter
videntes autem viri Israhel qui erant trans vallem et trans
Iordanem quod fugissent viri israhelitae et quod mortuus esset
Saul et filii eius reliquerunt civitates suas et fugerunt
veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi
facta autem die altera venerunt Philisthim ut spoliarent
interfectos et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in
monte Gelboe
et praeciderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et
miserunt in terram Philisthinorum per circuitum ut
adnuntiaretur in templo idolorum et in populis
et posuerunt arma eius in templo Astharoth corpus vero
eius suspenderunt in muro Bethsan
quod cum audissent habitatores Iabesgalaad quaecumque
fecerant Philisthim Saul
surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota
nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de
muro Bethsan veneruntque Iabes et conbuserunt ea ibi
et tulerunt ossa eorum et sepelierunt in nemore Iabes et
ieiunaverunt septem diebus